

Liber Genesis*
Caput 38: Versus 13
Ad tondendas oves.[STRAB.]Allegorice. Venit Dominus ad oves tondendas, id est peccatis exonerandas, de quibus dicitur:Dentes tui sicut greges tonsarum.Thamar habitum mutat: nam etcommutansinterpretatur; mutat habitum et nomen, ut sit de Synagoga Ecclesia. Sed nomen amaritudinis manet: non in qua fel Domino ministravit, sed in qua Petrus amare flevit. Nam et JudasConfessiodicitur, Confessioni ergo amaritudo misceatur, ut vera poenitentia praesignetur. Haec poenitentia fecundatur, in omnibus gentibus Ecclesia constituta. Oportebat enim pati Christum, et resurgere, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes. Habitus quoque meretricis confessio peccatorum est: Thamar quippe Ecclesiam de gentibus vocatam significat; sedens cum hoc habitu ad portam Enaiim, quod interpretaturfons:quia currebat velut cervus ad fontes aquarum, pervenire ad semen Abrahae. Illo non cognoscente fecundatur, secundum illud Psalmi 17.Populus, quem non cognovi, servivit mihi.Accepit in occulto annulum, monile, et virgam, quia vocatione signatur, justificatione decoratur, glorificatione exaltatur.Quos autem praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et justificavit[Rom. 8];sed in occulto, ubi conceptio sanctae ubertatis fit.